F. Leo, 'Hesiodea', Index scholarum (Gottingae, 1894) 3–22
Pausanias per libri noni capita XXVIII–XXXI Heliconem describit, et primum quidem de loco loquitur ac de Musis et Lino, deinde (c. XXX) de Musarum deorum poetarum imaginibus quae in Helicone sunt; pergit (c. XXXI) Arsinoae Telephi bovis Priapi imagines enumerans, denique tripodum mentione iniecta antiquissimum esse dicit ab Hesiodo dedicatum. hoc autem monumentum [4] non in ordine commemorat, sed novam orationis partem ab eo incipit, quae miris quibus ille gaudet sermonis flexibus sic decurrit: in Helicone tripus est ab Hesiodo in memoriam victoriae positus; circum nemus (cf. 29, 5) etiam homines habitant; ibi Thespienses Musis et Amari ferias agunt; scandenti aliquot milia passuum Hippucrene apparet; Heliconis incolae tantum Opera ab Hesiodo facta dicunt; ad Hippucrenen (nam ἔνθα ἡ πηγή iam non ad Aganippen refertur) plumbeum Operum exemplar ostenditur; alii plura Hesiodum composuisse putant; etiam de morte eius diversa traduntur. sequitur summum Heliconis fastigium cum Lama flumine et Narcissi fonte. ista odiosus homo ut fecit implicata dedit, cum naturalis et humanus orationis ordo hic fuerit: Hesiodi Ascraei in nemore Heliconio tripus est, ad Hippucrenen carmen plumbo in scriptum, quod unum Hesiodi opus esse regionis incolae autumant, alii plura. plumbum igitur illud Pausaniae opportunitatem praebuit de Hesiodi scriptis extra argumentum disserendi. quae digressio Hesiodi carminum catalogum habeat ceteris tcstimoniis ple niorem, in fronte poni solet earum disputationum quae de poesi Hcsiodea instituuntur; sed cuius generis illa doctrina sit nondmn satis viri docti perspexerunt. sic ille loquitur: Βοιωτῶν δὲ οἱ περὶ τὸν Ἑλικῶνα οἰκοῦντες παρειλημμένα δόξῃ λέγουσιν, ὡς ἄλλο Ἡσίοδος ποιήσειεν οὐδὲν ἢ τὰ Ἔργα· καὶ τούτων δὲ τὸ ἐς τὰς Μούσας ἀφαιροῦσι προοίμιον, ἀρχὴν τῆς ποιήσεως εἶναι τὸ ἐς τὰς Ἔριδας λέγοντες· καί μοι μόλυβδον ἐδείκνυσαν, ἔνθα ἡ πηγή, τὰ πολλὰ ὑπὸ τοῦ χρόνου λελυμασμένον· ἐγγέγραπται δὲ αὐτῷ τὰ Ἔργα. ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα κεχωρισμένη τῆς προτέρας, ὡς πολύν τινα ἐπῶν ὁ Ἡσίοδος ἀριθμὸν ποιήσειεν, ἐς γυναῖκάς τε ᾀδόμενα καὶ ἃς μεγάλας ἐπονομάζουσιν Ἠοίας, καὶ Θεογονίαν τε καὶ ἐς τὸν μάντιν Μελάμποδα, καὶ ὡς Θησεὺς ἐς τὸν Ἅιδην ὁμοῦ Πειρίθῳ καταβαίη παραινέσεις τε Χίρωνος ἐπὶ διδασκαλίᾳ δὴ τῇ Ἀχιλλέως, καὶ ὅσα ἐπὶ Ἔργοις τε καὶ Ἡμέραις. οἱ δὲ αὐτοὶ οὗτοι λέγουσι καὶ ὡς μαντικὴν Ἡσίοδος διδαχθείη παρὰ Ἀκαρνάνων· καὶ ἔστιν ἔπη Μαντικά, ὁπόσα τε ἐπελεξάμεθα καὶ ἡμεῖς, καὶ ἐξηγήσεις ἐπὶ τέρασιν. ex ineptis titulorum circumlocutio nibus (quae cui generi aptae sint Luciancae disputationis cum Hesiodo exordium demonstrare potest) hic laterculus carminum evadit:
titulos posui carminum de Melampode ct Chirone notos et usitatos; Perithoi in carmine Hesiodeo primas partes fuisse multos probabilius [5] est quam Thesei, ad cuius nomen referri solet carmen hoc uno loco nominatum. ordo est alphabeticus. accedit igitur iste quo Pausanias usus est Hesiodi carminum catalogus ad Aeschyli Euripidis Platonis fabularum catalogos alphabeticos et Varronianos plurimos. sed adicit Pausanias tria nomina extra ordinem posita; primum Ἔργα, quae quod ex ordine excipit ut iam nota et memo rata fortasse nori mirum videbitur, nisi quod merito aliquis obiciat omnino ea hoc loco omitti potuisse; deinde Ἔπη μαντικά et Ἐξηγήσεις ἐπὶ τέρασιν, quae coniungit quasi genera poesis Hesiodeae distinguere velit. atque Marckscheffelius (p. 88) in Pausaniae indice duos librorum ordines se excipere existimabat, quorum alter a Chironis exhortationibus inciperet, didactici scilicet argumenti illc, prior mythologici esset. sed Pausanias pausam enumerandi non in Chironis praeceptis, sed post Opera facit, rerum autem ordinem, si qui fuit, cur obscurare non tollere voluerit causa exputari nequit. ordinem quem ei praesto fuisse intelleximus qua de causa mutaverit indicium in ipsa enumeratione deprehendimus. nempe tria illa nomina cum ab eadem littera Ε incipere videamus, Pausaniam habuisse colligimus, cur hanc litteram ex ordine eximere vellet; id quid fuerit facile cognoscitur: Γυναικῶν κατάλογος et Ἠοίας μεγάλας coniungere volebat ut coniuncta videmus, ergo quae intcrcedcbant omittenda erant. Vaticinia autem et Interpretationes cum ad unam artem pertinere videret, ea artis origine memorata apte coniungi et sic indicem ornari posse iudicabat; Operum exi mendorum causa legenti apparebat. atque fieri potest ut alia. nomina omiserit, de quibus cum coniecturam facere nihil attineat, illud casu factum esse non videtur ut quae praeterea carmina Hesio do ascripta novimus, eorum nomina aut a primis ordinis litteris incipiant, Αἰγίμιος Ἀσπίς Ἀστρονομία, quae omiserit scilicet cum Mulierum catalogum primum facere vellet, aut a mediis inter Γ et Η, περὶ Δακτύλων Ἰδαίων (apud Suidam adiectivum praecedit), Ἐπικήδειος Ἐπιθαλάμιον. tantum Κήυκος γάμος refragatur, nam Ὀρνιθομαντεία dubium est num extiterit omnino ab Operibus se parata.Antequam comprobem, quod sane comprobandum est, Pausaniam Mulierum catalogum et magnas Eoeas coniungere voluisse, de eis quae indicem antecedunt et de reliqua capitis parte dicam, ut cuius generis tota Pausaniae de Hesiodo disputatio sit appareat. certe Pausanias ita loquitur quasi de Operibus unico Hesiodi carmine eiusque exordia spurio opinionem ab Heliconis incolis acceperit atque ab eisdem exemplar plumbeum sibi monstratum sit; quae ut olim Pausaniae credi solebant et viros doctos impediebant [6] quominus de rerum ab eo narratarum fide quaererent, credat sane etiamnunc si quis velit. mihi ipsa sermonis forma, si nihil aliud, scrupulum iniciat; nam quod sequitur ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα et quae deinceps de morte Hesiodi profert ita dicta sunt et ipsa quasi ex hominum ore acceperit, et imposuerunt viris doctis non minus quam priora, quos scilicet de morte Hesiodi memoriam ipsius regionis propriam aliis fabulis opponere video. sed ista quidem lectioni non admodum reconditae deberi statim probabo; illa de unico Hesiodi carmine et de eius exemplari plumbeo sive ipsum audisse et vidisse sive ab auctore periegetico sumpsisse posse non nego. saltem aliunde non innotuerunt. nisi forte huius exemplaris notitia inest in Procli testimonio, quod tatum huc pertinet ut scriptum est in commentariorum eius praefatione:καὶ τοῦτο μὲν δῆλον· ὅτι δὲ τὸ προοίμιόν τινες διέγραψαν, ὥσπερ ἄλλοι τε καὶ Ἀρίσταρχος, ὀβελίζων τοὺς στίχους, καὶ Πραξιφάνης ὁ τοῦ Θεοφράστου μαθητὴς, μηδὲ τοῦτο ἀγνοῶμεν. Οὗτος μέντοι καὶ ἐντυχεῖν φησὶν ἀπροοιμιάστῳ τῷ βιβλίῳ καὶ ἀρχομένῳ χωρὶς τῆς ἐπικλήσεως τῶν Μουσῶν ἐντεῦθεν· οὐκ ἄρα μοῦνον ἔην Ἐρίδων γένος. utrumque deprehendimus, et prooemium circumscriptum et memorabile Operum exemplar. quae unde ad Proclum pervenerint non difficile est cognitu. primum Praxiphanis testimonio Aristarchus usus est, ab eo posteri accεperunt; illo fretus Aristarchus prooemium damnavit. Aristarchi disputationem commentatores plerosque recepisse consentaneum est, certe is receperat a quo Procli ista pendent. eum Plutarchum fuisse etiamsi nullum testimonium suppeteret crederemus; sed extat certissimum, eandem quam Aristarchi Plutarchi de Operum prooemio sententiam fuisse, qui quaest. conv. p. 736e illa verba οὐκ ἄρα μοῦνον ἔην Ἐρίδων γένος appellet τὰ πρῶτα τῶν Ἔργων. ergo dubitari non potest quin eius commentariorum pracfatio eadem ista habuerit quae apud Proclum legimus. iam Pausanias quod dicit Heliconis τούτων τὸ ἐς τὰς Μούσας ἀφαιροεῖν προοίμιον quo modo mentiatur videmus, eo modo scilicet quo rhetoribus mentiri per missum est; nihil facit quam ut circumscribat ista τὸ προοίμιόν τινες διέγραψαν. sed testimonium addit. nam quod pergit ἀρχὴν τῆς ποιήσεως εἶναι τὸ ἐς τὰς Ἔριδας λέγοντες· καί μοι μόλυβδον ἐδείκνυσαν e. q. s., quid ista sibi Velie dicemus, nisi exemplar illud plumbeum ab ipsis illis οὐκ ἄρα μοῦνον incepisse testatus est aut testatum voluit? immo, siquidem subaudiri hoc non potest, ad firma talia Pausaniam scripsisse: ἐγγέγραπται δὲ αὐτῷ τὰ Ἔργα 〈 ἀρχόμενα ἐντεῦθεν· οὐκ ἄρα μοῦνον ἔην Ἐρίδων γένος 〉. utut est, quae de plumbo tradit illud Praxiphanis reddunt, ἐντυχεῖν φησὶν ἀπροοιμιάστῳ τῷ βιβλίῳ, sive ipse id se in Helicone vidisse tradiderat, Proclus omiserat, sive illud de Helicone Pausanias vel Pausaniae auctor ex loci cognitione [7] addidit. is qui fuerit iam apparet. Plutarchi commentario in Hesiodi Opera vel potius praefatione eius Pausanias usus est; quo libro tum cum maxime nobili nullus paratior Pausaniae erat de Hesiodi rebus quaerenti, Plutarcho nemo paratior vel propensior ad res Heliconis praedicandas. sive igitur a Plutarcho illud accepit sive plumbo sibi monstrato Plutarchei libri adhibendi admonitus est, certe ex Plutarchi praefatione maiorem ilium Hesiodi carminum catalogum Pausanias excerpsit; quod si eidem de Operum exordia dubitationem debet, illud quoque admodum probabile est, quod de Operibus unico Hesiodi carmine Pausanias tradit ad eundem auctorcm referendum esse. scilicet sententiarum de Hesiodeorum carminum origine prolatarum cum recensum Pausanias ob oculos haberet, eam quae plurima Hesiodo concessit coniunxit cum altera quae vel Theogoniam improbaret.
Plane ista confinnantur ultima parte capitis. nempe enumeratis Hesiodi scriptis Pausanias ita pergit: ἐναντία δὲ καὶ ἐς τοῦ Ἡσιόδου τὴν τελευτήν ἐστιν εἰρημένα. narrat autem de Ganyctoris filiorum facinore et fuga omnes consentire, de Hesiodi culpa non consentire, de qua fabularum varietate alii disputaverunt, cf. Friedelius in Fleckeiseni supplementorum X p. 252 sq.; sed quae tandem Pausaniam ratio, sin ratio nulla, quae causa induxit ut tam inepto loco de Hesiodi morte verba faceret? nempe nihil cum illa de carminibus hanc de morte narrationem conectit nisi quod et in hac et in illa variae opiniones referuntur, quod ultimis verbis ipse indicat: τὰ μὲν δὴ ἐς Ἡσίοδον καὶ αὐτὸν καὶ ἐς τὰ ἔπη διάφορα ἐπὶ τοσοῦτον εἴρηται. causa autem varias opiniones de morte opinionibus de carminibus Hesiodi adiungendi nulla alia fuit quam quod eadem modo in vita Hesiodi, qua utebatur, coniunctas res inveniebat, i. e. in praefatione Plutarchi; sic in Procli vel Tzetzae vita legimus: συνεγράψατο δ'ὁ τοιοῦτος Ἡσίοδος βίβλους ις, Ὅμηρος δὲ ὁ παλαιὸς ιγ, sic apud Suidam: ἐτελεύτησε δὲ ἐπιξενωθεὶς παρ' Ἀντίφῳ καὶ Κτιμένῳ, οἳ νύκτωρ δόξαντες ἀναιρεῖν φθορέα ἀδελφῆς αὐτῶν, ἀνεῖλον τὸν Ἡσίοδον ἄκοντες. atque de morte Hesiodi et interfectorum poena ipse Plutarchus loquitur sept. sap. conv. p. 162 (cf. Rosius Aristot. frg. p. 347 sq.) de summa rei cum Pausania non dissentiens, nisi quod is ipsi Hesiodo culpam alios ascribere me morat, quam discrepantiam notare illo quidem loco a Plutarchi consilio alienum fuit. eodem pertinet Pausaniae c. 38, 3 sq. narratio de Hesiodi ossibus Orchomenum translatis, quam illis quae de morte traduntur et in Certamine (p. 42 Westerm.) ac Procli vita (p. 49 W.) et apud Plutarchum adnexa videmus, ut Proclus [8] ad Op. 635 Plutarchum de ea re Aristotelem tcstem citasse refert. quamquam illa c. 38 narrata Pausanias ipse ex Plutarcho sumpserit an auctori periegetico debeat non discerno. iam id quoque verisimile est, quod in initio capitis 31 Pausanias de Hesiodi victoria Chalcidensi tradit item ex vita Plutarchi commentario praemissa sumptum esse: καὶ ἀρχαιότατος (τρίπους), ὃν ἐν Χαλκίδι λαβεῖν τῇ ἐπ' Εὐρίπῳ λέγουσιν Ἡσίοδον νικήσαντα ᾠδῇ.nam ut ilia de Ganyctoris filiis sic ista in Certamine narrata sunt et in Procli vita in brevius contracta, in vita quam Plutarchus commentario praemiserat sine dubio omnia cum testimoniorum copia proposita fuerunt. Pausaniam autem non de ipsius Hesiodi testimonio cogitasse (Operum v. 658) verba quibus utitur aperte docent. denique ad eundem auctorem referenda sunt quae c. 30, 3 de aetate Homeri et Hesiodi disputata respicit, de qua, inquit, πολυπραγμονήσαντι ἐς τὸ ἀκριβέστατον οὔ μοι γράφειν ἡδὺ ἦν. non ad Herodotum (II 53) sed ad testimoniorum aliquam farraginem spectat hominis vaniloquentia. ergo quae in Boeoticis de Hesiodo narrat fere omnia (etiam illud de Acarnanibus Hesiodum divinandi artem docentibus) ex Operum praefatione in locorum enarrationem aut transtulit aut transferre potuit.
Sed illuc redeundum est. scilicet in carminum Hesiodeorum quod Pausaniam et Γυναικῶν κατάλογος et μεγάλας Ἡοίας recensuisse dixi, editores Pausaniae et critici dissentiunt, qui fere cum Bekkero eam ipsam voculam delent quae ex simplici argumento duplex facit. scribunt enim ἐς γυναῖκάς τε ᾀδόμενα καὶ ἃς μεγάλας ἐπονομάζουσιν Ἠοίας, non καὶ ἅς, ita ut τε ιllud excipiatur verbis quae secuntur καὶ Θεογονίαν τε καὶ ἐς τὸν μάντιν Μελάμποδα, καὶ ὡς Θησεὺς — καταβαίη. quem sermonem ipso illo καὶ omisso vitiosum fieri Marckscheffelius dixit p. 110 et κατάλογόν τε καὶ Θεογονίαν τε καὶ Μελαμποδίαν καὶ κατάβασιν sic coniungi non posse recte exposuit, sed non persuasit viris doctis; quorum quod alter adnotat abesse copulam debere propter sequens ἐπονομάζουσιν (Schubartus in ed. min. praef. p. XVIII), alter ἐς γυναῖκάς ᾀδόμενα tam generatim dicta nec catalogum nec Eoeas significare posse (Kalkmannus in mus. Rhen. XXXIX p. 563), uterque pari modo errant, id est ex praeoccupata de Eoearum natura opinione. cuius opinionis cum Marckscheffelius auctor fuerit, ne ipse quidem recte interpretari potuit Pausaniae verba, quae cum defendere vellet hanc sententiam habere dixit l. s. 'κατάλογον mulierum et id carmen quod praeterquam quod Catalogi titulo comprehenditur, etiam peculiari Eoearum nomine inscribitur'. in qua interpretatione plane neglectum est ad Ἠοίας adiectum μεγάλας. [9] quod si varias de Catalogo et Eoeis sententias mittimus et ipsa verba excutimus, ea nihil significare cognoscimus nisi hoc: 'de mulieribus dicta ct quae magnae cognominantur Eoeae', i. e. κατάλογος γυναικῶν qui continet μεγάλαι Ἡοῖαι. de verbo quod est ἐπονομάζειν cf. c. 39, 5; VIII 11, 4; X 17, 2 all. ; atque alias ubi magnas Eoeas nuncupat constanter dicit ἂς μεγάλας Ἠοίας καλοῦσιν Ἕλληνες, τὰ ἔπη ἃ δὴ Ἕλληνες καλοῦσιν Ἠοίας μεγάλας, non ἐπονομάζουσιν.
Pausanias igitur bonum auctorem secutus Eoeas a magnis Eoeis discernit ut discernuntur μεγάλα Ἠθικά, μέγας Διάκοσμος et fortasse ipsius Hesiodi μεγάλα Ἔργα. quae sententia cum aperte pugnet cum Markscheffelii opinione, qua prolata ille tam feliciter totam quae olim erat controversiam de catalogo et Eoeis profligavit, ut per dimidium et quod excedit saeculum unanimus omnium fuerit de istis carminibus consensus ac vel maxime increduli viri eidemque doctissimi velut Kirchhoffius et Bergkius Marckscheffelii partibus sine ulla dubitatione accesserint, eumque ne priore qui dem tempore viri docti, licet catalogum ab Eoeis discernere noluerint, de magnis Eoeis recte iudicaverint, aliquid ad meam sententiam comprobandam addendum videtur. Marckscheffelius igitur primum vidit Catalogum et Eoeas (sed magnas) inter se opponi; deinde vidit Catalogi argumenta ab Eoeis (sed magnis) differre; denique Catalogum et Eoeas (sed non magnas) subinde eadem dici videbat; hinc conclusit carmina quidem diversa olim fuisse Catalogum et Eocas vel magnas Eoeas, sed a grammaticis in unum corpus coniuncta esse, cuius priores tres libri non fuerint ἠοῖαι (nempe Scuti initium ad quartum pertinet), quartus quintusque fuerint; quod corpus Catalogi quidem nomen habuisse, sed Eoeas peculiari nomine vocari potuisse, non totam collectionem Eoearum nomine. quae disputatio quantumvis felicem eventum habuerit, prorsus perversa est, nam quae conciliare studet testimonia male intellecta sunt et ad arbitrium explicata. aspice mihi docti scholii Scuta pracmissi initium: τῆς Ἀσπίδος ἡ ἀρχὴ ἐν τῷ δ καταλόγῳ φέραται μέχρι στίχων ν καὶ ς (ut emendatum est pro ν καὶ σ). atqui ab ἢ οἵη incipit. ergo Catalogus Eoearum collectio erat. aliter Marckschcffelius concludit, qui illud tantum de quarto Catalogi libra comprobari dicit ct aliquid valere putat quod e tribus prio ribus libris nullum fragmentum adferatur in quo illa transeundi formula ἢ οἵη compareat (p. 109 sq.). sed omnino octies Catalogus libri numero indicato memoratur, quater tantum ut versus adferantur; fragmenta autem ab ἢ οἵη incipientia praeter Scuti initium omnino quattuor sunt, quorum unum magnis Eoeis tribuitur [10] (frg. 152 Rz.), unum Ἠοίας initium esse (frg. 149), duo Hesiodi dicuntur. bonum igitur factum. ut, quod expectari non poterat, quinque fragmentorum unum saltem, Scuti initium, ipsi Catalogo ascribatur. ergo dicemus quos versus Pindari scholiasta ad initium Pythiae nonae his verbis refert: ἀπὸ δὲ Ἠοίας Ἡσιόδου τὴν ἱστορίαν ἔλαβεν ὁ Πίνδαρος, ἧς ἡ ἀρχή·
eos item ex Catalogo sumptos esse; stilum autem eundem carminis ostendit quod de Cyrena ut de Alcmena narratio a domicilio et pulchritudine mulieris incipit. non temere igitur concepta est glossa Hesychii (et Etymologici Gudiani) Ἠοῖαι κατάλογος Ἡσιόδου. neque si quis haec Athenaei verba legit XIII, 590 a ἐπείπερ ἡμῖν ἐμποδὼν ἐγένου κατάλογον γυναικῶν ποιουμένοις οὐ κατὰ 〈 τὰς Ἡσιόδου Ἠοίας 〉 ἢ τοὺς Σωσικράτους Ἠοίους ἢ τὸν τῶν γυναικῶν κατάλογον Νικαινέτου (ubi quod Meinekius τὰς Ἡσιόδου Ἠοίας in seruit IV p. 276 sq., et certum supplementum est nee valet in no stram argumentationem), haec qui legit dubitare non potest quin Hesiodi ἠοῖαι Catalogum effecerint. idem testantur Hermesianactis nobiles versus (Athen. 597 d) ἔνθεν ὅ γ' Ἠοίην μνώμενος Ἀσκραϊκὴν πόλλ' ἔπαθεν, πάσας δὲ λόγων ἀνεγράψατο βίβλους ubi Kaibelius ex Ruhnkenii sententia adnotavit λόγων i. e. καταλόγων. nam certum titulum indicari apparet et Marckscheffelius quae contra dixit p. 114 non sunt ad persuadendum apposita. nusquam autem Catalogus Eoeis opponitur, nam in scholio Apoll. Rhod. II 181 quod altera causa caecitatis Phinei ἐν μεγᾶλαις Ἠοίαις, altera ἐν τῷ τρίτῳ καταλόγῳ ferri dicitur, non, ut Marckscheffelius ait p. 106, Eoeae a Catalogo diversae significantur, sed magnae Eoeae. primum igitur constat Eoeas easdem esse atque Catalogum, deinde Catalogum diversum esse a magnis Eoeis; hinc quod sequitur, Eoeas diversas esse a magnis Eoeis, eius rei si insuper testimonia invenimus, nihil deest argumentatione. testimonia praebet Pausanias primum quae tractavimus verba ἐς γυναῖκάς τε ᾀδόμενα καὶ ἃς μεγάλας ἐπονομάζουσιν Ἠοίας, id est ut vidimus Eoeas et magnas Eoeas. deinde magnas Eoeas sexies adfert ita ut nuncupet τὰ ἔπη τὰς μεγάλας Ἠοίας vel ἂς μεγάλας Ἠοίας καλοῦσιν Ἕλληνες vel similiter, semel (X 31, 3) τὰς Ἠοίας καλουμένας (locos attulit Kalkmannus p.561). quod cum dubitationem relinquere possit, quid certius ipsam rem declarat quam haec Pausaniae disputatio IV 2, 1: πυθέσθαι δὲ σπουδῇ πάνυ ἐθελήσας, οἵ τινες παῖδες Πολυκάονι ἐγένοντο ἐκ Μεσσήνης, ἐπελεξάμην τάς τε Ἠοίας καλουμένας καὶ τὰ [11] ἔπη τὰ Ναυπάκτια, πρὸς δὲ αὐτοῖς ὁπόσα Κιναίθων καὶ Ἄσιος ἐγενεαλόγησαν. οὐ μὴν ἔς γε ταῦτα ἦν σφισιν οὐδὲν πεποιημένον, ἀλλὰ Ὕλλου μὲν τοῦ Ἡρακλέους θυγατρὶ Εὐαίχμῃ συνοικῆσαι Πολυκάονα υἱὸν Βούτου λεγούσας τὰς μεγάλας οἶδα Ἠοίας, τὰ δὲ ἐς τὸν Μεσσήνης ἄνδρα καὶ τὰ ἐς αὐτὴν Μεσσήνην παρεῖταί σφισι? si quis per vanitatem et cacozeliam hominis ad verborum sensum pervenerit, Pausaniam Eoeis magnas Eoeas opposuisse videbit. hoc dicit: quos liberos Polycao ex Messena habuerit, in Eoeis, Naupactiis, Cinaethonis et Asii genealogiis non narratur, sed in magnis Eoeis narratur quem filium ex Euaechma habuerit, de Messena onmino nihil; unde non sequitur in Eoeis ceterisque genealogiis Messenae nomen non comparuisse; apertius autem quam fecit carminum diversitatem indicare non potuit, cum de re simplicius dici sane passit. qualis hic a Pausania inter Eoeas et magnas Eoeas argumenti discrepantia notatur, talem inter Catalogum et magnas Eoeas intercedentem testatur schol. Ap. Rhod. II 181 (v. s.). non magnarum Eoearum sed tantum Hesiodi nomine adferuntur primi versus (ἢ οἵη Διδύμους) et ex posteriore parte aliquot Eoeae de Coronide Aesculapii matre (frg. 147. 148), cum in Leucippidum Catalogo Arsinoe eius mater fuerit (frg. 107 sq.); de qua discrepantia Marckscheffelius exposuit p. 123 sq. et uberiore disputatione Wilamowitzius de Isyllo p. 57 sq., qui etiam illud probare studuit, Catalogi carmen ad imitationem Eoeae compositum fuisse. illi igitur de Coronide versus ex magnis Eoeis sumpti sunt. Hesiodo magnae Eoeae opponuntur schol. Apoll. IV 57. Catalogis aliud, aliud Hesiodo tribuitur frg. 21 et 22, Hesiodo diversa de eadem re frg. 61 (sed ut Aelianus magnas Eoeas spectare videatur), frg. 120. sed ad carminum argumenta accedere nolo, ne non satis paratus accedam; scio autem ea quae exposui argumentorum investigatione confirmari debere, ut nominum ratione recte intellecta etiam inter argumenta quae ratio intercedat rectius cognosci manifestum est. id unum restat ut moneam, Eoearum fragmenta 156. 157. 158. 166 ad Catalogum pertinere, 153 ad eum pertinere posse.Non sine acumine Pausanias coniungit ut Hesiodi carmina ἐς γυναῖκάς τε ᾀδόμενα καὶ ἃς μεγάλας ἐπονομάζουσιν Ἠοίας. nam Eoeas et magnas Eoeas non eiusdem poetae carmina esse apparuisse videtur grammaticis ubi primum criticam facere coepissent. Hesiodi autem nomen Eoeae vel Catalogus tenebant, secundarium alterum carmen habitum esse etiam distinctivum nomen ei additum ostendit. ταῖς μεγάλαις non Pausanias, qui quasi Heliconios sequatur [12] ne Theogoniam quidem agnoscit, sed etiam Pindari et Apollonii scholia fere detrahunt Hesiodi nomen, Catalogo non item, quem in primo quidem libro vel Pausanias Hesiodo ascribit, aucto res secutus et, ut recte Kalkmannus observavit 1. s. p. 564, novae lucis quae ex Helicone affulsit nondum particeps factus. alias sane etiam magnae Eoeae Hesiodo ascribuntur, ut Eoeas sine poetae nomine attulisse Philodemus videtur (frg. 158). sed invenimus testimonium quod Hesiodo i. c. Catalogo magnas Eoeas opponat (schol. Apoll. IV 57), atque de Catalogo grammatici Alexandrini consentiunt. et Suidas et Proclus in paucorum carminum elencho Catalogum agnoscunt, magnas Eoeas praetereunt; nam Procli ἡρωογονίαν non magnas Eoeas esse satis constat (cf. praef. Operum p. 122 Vollb.). Apollonius Scutum Hesiodo vindicabat quod Iolaus etiam in Catalogo, i. e. in posteriore parte eius carminis cuius initium tenemus, Herculis auriga esset; Aristophanes Scutum quidem, sed nequaquam Catalogum Hesiodo abiudicavit (cf. Nauckius Arist. Byz. p. 248). ecquid praeter veterem memoriam fundamenti hoc de Hesiodo Catalogi auctore indicium habuerit ignoramus; nobis iudicandi aliquam potestatem facit Scuti initium, quod non in magnis Eoeis sed in Catalogo lectum esse iam nobis constat. sed caute ut iudicemus cum alia monent tum Apollonii de Scuto sententia, qui quod carmen Hesiodi esse dixit ἐκ τοῦ χαρακτῆρος, intellegimus quam parum edocti simus epici generis Hesiodci characterem. ergo nec sensum sequcmur nec insolenter dicta contra Hesiodum probare dicemus, si quis talium carminum pacta Hesiodus agnoscendus est. nos Hesiodum novimus Theogoniae et Operum auctorem, qui de se ac vita sua tam aperte locutus est ut notior nobis sit quam Thucydides vel Lucretius; ab eo alienum esse illud Eoeae initium probare posse mihi videor. Alcmenam poeta dicit forma et magnitudine inter mulieres excelluisse, prudentia mortalium filias vicisse, ac pergit v. 7
quos duos versus ne quis otiosos esse dicat et removeri posse velut v. 53. 54 removeri debent, eodem modo post corporis speciem gratia ac venustas memoratur in Pandorae imagine Op. 62 sq. [13] vel in Cereris hymn. v. 276 sq. cf. de narcisso dicta hymn. in Cer. 10–14. unde apparet istos versus quam maxime ad ipsam rem pertinere. videntur autem ad imitationem hymni in Venerem facti esse, cuius versus 175 sq. certe non ad Eoeae similitudinem compositi sunt, sed eo consilio excogitati ut de Venere dicerentur. sed ex hac imitatione de auctoris tempore vel persona coniecturam facere non licet. aliud est in illis versibus, quod cum inde ab antiquitate grammaticis molestum fuerit, nondum ita expeditum est ut negotium non faces sat; dico adiectivi formam quae est κυανεάων quam veram for mam esse qualem in hoc carmine antiquitas legerit antea gramma ticorum testimoniis credendum erat, codices praebebant vel κυανέων vel, ut est in Laurentiano, κυανεώντων, unde in recentioribus factum κυανεόντων. quo cum coniecturis campus apertus fuerit nec pervincere potuerit sententia, quae tamen vera est, κυανέων ex κυανεάων et κυανεώντων ex κυανέων corruptum esse, iam papyri Rainerianae testimonio (ex coll. archid. Raineri I p. 74 sq.) haec saltem de librorum memoria quaestio extra controversiam posita est. legitur ibi κυανεαω eodem modo quo Op. 776 ἀμείνω, 786 μήλω pro ἀμείνων, μήλων et alia similiter. comprobatur forma non minus imitatione Hermippi (Athen. I 29 e) οὗ καὶ ἀπὸ στόματος στάμνων ὑπανοιγομενάων ὄζει ἴων, ὄζει δὲ ῥόδων, ὄζει δ' ὑακίνθου, ubi codices item habent ὑπανοιγομένων, et sequiorum poetarum imitationibus quorum locos congessit Nauckius miscell. grace. rom. IV p. 641 (ἐτῶν ἐπιτελλομενάων, ὑδάτων κελαρυζομενάων in oraculis Sibyllinis). sed si quaerimus qui fieri potuerit ut poeta epicus tali forma usus sit, neque imitationes quicquam nos iuvant neque ἐάων aut Callimachi artificia in nominibus femininis νησάων Σειρηνάων. unus qui dari visus est viris doctis exitus, nimirum ut ab adiectivo ad substantivum causam transferrent et nomen subesse dicerent ἡ βλεφάρη vel ἡ βλέφαρος. is quidem exitus ad Scyllam ducit. nam quo modo licet propter vitiosam adiectivi formam novum nomen creare? de Ibyco autem somnia sunt, qui dixit frg. 2 κυανέοισιν ὑπὸ βλεφάροις τακέρ' ὄμμασι δερκόμενος. ergo hoc unum restat, poetam dixisse κυανεάων pro κυανέων, vitiosa forma usum [14] esse quam aliqua de causa putaverit rectam esse et epico carmini concessam. scilicet non inter ipsos vel ipsorum patres natus erat sermo epicus, sed paratum et perfectum isti poetae acceperant; postquam autem in ipsa Graecia poesis epica excoli coepta est, in Hesiodi non minus quam in Homericis carminibus quae legebant poetis proba et legitima videbantur. atqui tenemus eum ipsum Hesiodi versum quo confisus ille ausus est quod ausum videmus. est Theogoniae v. 910 de Gratiis dictus ubi quod ad τῶν pertinet participium Eoeae auctor ad βλεφάρων pertinere opinatus verborum compositionem formamque secutus est. scio quid dicere audeam; sed causa tam manifesta mihi videtur ut verbum non addam. ergo constare dico huius quidem Eoeae poetam non Hesiodum fuisse sed imitatorem eius.Opera ipsi Hesiodo Pausania auctore vel Heliconiorum severitas concessit; sed prooemium carmini demebant scilicet. magis nostra interest quod Aristarchus, Praxiphanis ut vidimus testimonio fretus, versus Hesiodo abiudicavit; cuius sententiam et alios ut consentaneum est (cf. Herodianus de figuris III p. 89 Sp.) et Plutarchum, fortasse popularium opinioni addictum, secutos esse item vidimus. quo factum est ut nullo negotio abici posse isti decem versus nostrorum temporum criticis visi sint. quorum alii ut explicarent quomodo hunc locum occupare potuisset prooemium, rhapsodi alicuius inventum esse dicebant alieno carmini praeludentis, alii hynmi alicuius exordium huc translati vel etiam ipsum esse hymnum breviculum. atque haec quidem de hynmo ciusve exordia sententia tam aperte falsa est, ut quomodo a prudenti grammatico excogitari potuerit et a tam multis propagari miremur. nempe in his versibus, quos in lectoris commodum transscribam, nihil quicquam est praeter Musarum et Iovis invocationem quod hynmo conveniat:
in hymnorum exordiis narrationi locus est vel speciei dei describendae vel principali eius potentiae ac virtuti memorandae. ab hoc more sane initium poeta sumpsit, sed ita ut generalem sententiam 'propter Iovem homines vivunt' statim adiecto 'nobiles pariter et ignobiles' specialem faciat. quod poetae consilium manifesto ostendunt quae secuntur: omnia ad illud spectant, Iovem facile potentes minuere et debiles augere. haec qui loquitur minatur potentibus et Iovis potentiae eos admonet qui minores impune opprimere posse sibi videantur. cuius generis potentes spectet ultima horum verborum demonstrant 'facile curvum corrigit et superbum macerat', quibus iniustos indices notari non statim quidem intellegitur, sed et ipsius carminis progressus docet (σκολιῇς δὲ δίκῃς κρίνωσι θέμιστας 250. 258 sq.) et ipse enuntiat istis adiungens in fine δίκῃ δ' ἴθυνε θέμιστας, cura ne iura curventur. ergo indices respicit eosdem qui argumenti carminis magna pars sunt. unde sequitur ut non tantum iniuria Schoemannus dixerit (ed. p. 13) non satis accommodatum videri prooemium insequentis carminis argumento, sed nulli carmini ista conveniant nisi ei cui praemissa leguntur. id qui concedet dicere tamen poterit a rhapsodo adsuta esse. fingamus igitur aliquem sive rhapsodum sive poesis Hesiodeae collectorem editoremve, qui Operum carmini quale habemus prooemium praemittere voluerit. tali homini quid aptum videri potuerit disceptare nolo, licet probabile videatur eum, si Iovem advocare deberet, noto prooemiorum stilo usurum fuisse; id certc non conveniebat in honorem dei praefaturo, ut tectis verbis iudices significarct et carminis argumentum tam obscure indicaret ut tan tum intellegenti apparere posset. immo unum poetam suo carmini ipsum hoc modo praefari potuisse contendo. qui iniuriae sibi in latae sensu affectus, ubi Iovem in initio carminis invocat, nec maledicere fratri vult nec regibus aperte iram dei portendere audet, sed penes Iovem summum indicium esse pronuntiat, causae instantis memor. sed quid multa? ipsum Hesiodum audimus haec ultima loquentem: δίκῃ δ' ἴθυνε θέμιστας τύνη, ἐγὼ δέ κε Πέρσῃ ἐτήτυμα μυθησαίμην. in quibus interpretandis quam mirabilia critici veteres et novelli protulerint dici vix potest. Iovem advocat, iam aperte loquitur, eum iura ad iustitiam derigere iubet; quae cum iudicibus dicta sint, ad eum quoque pertinent qui curvato iudicio uti paratus est, cuius animum admonitione temptare poeta instituit; non semet Iovi opponit, sed Iovem curaturum ait ne ius infringatur, sese Persae veram disciplinam traditurum et ab iniuria [16] eum ad vitae utilitatem revocaturum. admodum memorabile mihi videtur, hoc modo quo videmus vetustissimum quem novimus poetam graecum tale carmen in vulgus edidisse. in propria causa conditum erat, sed et normam communem iustitiae continebat et disciplinam agrestem populo utilem. publicum facere nullo alio modo poterat quam ut in virorum coetu pronuntiaret deo sacra tum. sacravit Iovi iustitiae antistiti, cum in iustitia causa argumenti posita esset. sed cum hymnorum genus satis excultum esset nec difficile ad talium prooemiorum exemplum diversi argumenti exordium exornare, sane insolitum erat a dei invocatione non ad eius laudes et facta vel ad heroum facinora deorum ope perpetrata transgredi, sed ad ipsius poetae vitam ac praecepta. inde tam subitarius a Iove ad ipsius cum Persa sermonem transitus. excultae artis morem Theognis ostendit, cuius exordium cum Hesiodeo conferre perutile est, etiam ut intellegatur qui versum 10 cum Goettlingio eiciunt eos Hesiodum quidem exterminare non posse, sed sigillum eius poesi subtrahere.De prooemii indole unus recte indicavit Kirchhoffius p. 38. sed nescio an ipsum prooemium cum sententia pugnet quam de Operibus Kirchhoffius exposuit. namque variorum carminum collectioni quo pacto Hesiodus communi prooemio praefari potuerit non video; potuit aliquis varia carmina eo consilio coniungere ut unum esse videretur, sed id ipse poeta facere non poterat. unius carminis prooemium est ab Hesiodo praemissum, ergo ipsum carmen unum est, quantumvis immutatum post Hesiodum et amplificatum. id statim post prooemium iterum ostendit prima carminis compositio, in qua poeta Persen et a litibus revocare studet et ad agriculturam incitare itaque duplici carminis argumento praeludit. sed ad interpretationem carminis nunc quidem pergere nolo, quamvis de eius priore parte et de ratione quae inter Opera et Theogoniam intercedit disputare cupiam. neque enim in tali causa quicquam prodest brevi spatia convenienter loqui.
Ipsius carminis initium aperte corrupta habet, quae liquidae sententiae cursum impediunt v. 19 et 21, quibus ut tradita et ut videtur etiam in antiquitate lecta sunt editores aliquo modo ac quiescunt. talia, quorum sensum sine audaci coniectura restituere nequeas, non rara sunt in Hesiodi carminibus; eo minus spernere ea lectionis constituendae subsidia licet quibus uti licet. grammatici Alexandrini quo fundamento Hesiodi carminum lectionem ex struxerint, [17] in hac scholiorum exilitate ignoramus. non tantam cos quantam in Homero recensendo optimis exemplaribus congerendis operam dedisse ei versus docent quos libris suis intulerunt qui ante Alexandrinorum studia et constitutam fixamque carminum lectionem vixerunt vel qui talium auctorum scripta compilarunt. mira est Xenophontis Platonis Aristotelis aliorum in versibus Hesiodi, et Operum potissimum, adferendis ab ea editione ad quam codices, papyrus Raineri, Proclus, grammaticorum pleraque testimonia pertinent discrepantia. quam fere editores non aliter curant quam ut notulis immisceant, cum de vetusta carminum memoria meliora testimonia ne optare quidem possimus. velut Operum versus 122 sq., qui in codicibus sic leguntur:
Plato et in Cratylo et in Re publica attulit, utrubique e memoria, sed ut e duorum locorum consensu cum carminis codicibus et cum v. 141 conlato haec versuum species evadat: quam meliorem esse ipsa collocatio adiectivi ἐπιχθόνιοι. vel ut alio excmplo utar, v. 286 sq. sic fere traditi sunt in codicibus, quos quamvis noti sint transscribam, ut conexus compareat, de quo deinceps dicendum est: ac deinde de labore usque ad v. 316, cum quibus apte cohaerent v. 320–326, postea adiecti sunt v. 327–380, ut ad coniungendam priorem carminis partem cum altera versibus 381. 382 intericiendis [18] opus fuerit, qui ad laborem deinde tractandum respiciunt. illorum igitur quos exscripsi versuum plerosque veteres auctores adferunt, v. 287–292 Xenopho Memorab. II 1, 20 (cuius locum repetit Stobaeus floril. I 101), 287–289 Plato in Rei publicae secunda, 289–292 in quarto Legum libro, 293–297 Aristoteles sub initium Ethicae Nicomachcae, ut in eis subsistam qui ante grammaticos Alexandrines fuerunt. atque ut a notis ac tritis incipiam, v. 288 qui non ipse videt corruptum esse ὀλίγη, non propter tautologiam sed quod tantum de brevitate viae loqui praesertim ante v. 290 sq. ineptum fuerit, videre tamen debet unice verum esse λείη, quod et Xenopho adfert et Plato bis (rum altero loco versum circumscribit: ἡ μὲν ἐπὶ τὴν κακότητα ὁδὸς λεία καὶ ἀνιδιτὶ παρέχει πορεύεσθαι, μάλα βραχεῖα οὖσα) quodque Plutarchus quoque novit de pro£ in virt. c. 5, ubi cum paraphrasia versus Hesiodei (μηκέτι προσάντη μήδ' ὄρθιον ἄγαν ἀλλὰ ῥᾳδίαν καὶ λείαν καὶ δι' εὐπετείας εἶναι τὴν ὁδόν, οἷον ἐκλεαινομένην τῇ ἀσκήσει) non secundum suum Operum exemplar fecisse sed ab alio auctore sumpsisse probabile est, ut omnino de versibus a Plutarcho adlatis quaestio cum quaestione de auctoribus eius coniuncta est; Plutarchum enim ipsum scimus Operum lectione usum esse qualis ex Alexandrinorum manibus prodierat, a qua quae discrepant cum disputatione transscripta esse consentaneum est, ut quem versum adfert de sera num. vind. c. 9. λείη igitur cum et aperte verum sit et quam facile ὀλίγη abire potuerit manifestum, editorum tamen praeter Lehrsium et Schoeman num ut par est et Kirchhoffium nullus recepit. item v. 291 ἵκηται scio quidem qua ratione defendi possit, sed vigori et actioni sermonis multo melius convenire video quod in Platonis non 'codici bus nonnullis' est sed in Parisino, ἵκηαι. a quo testimonio non dissentire paraphrasia Platonis in Protagora (340 d) τῆς γὰρ ἀρετῆς ἔμπροσθεν τοὺς θεοὺς ἱδρῶτα θεῖναι ὅταν δέ τις αὐτῆς εἰς ἄκρον ἵκηται, ῥηιδίην δἤπειτα πέλειν intelleget qui non leget tantum sed et paraphrasin esse cogitabit. sed alia est lectionis discrepantia, quae cum primo aspectu minutula ac vix commemoratione digna videatur, tamen totius loci ac paene dixerim carminis rationem certo modo immutat. scilicet versu 287 Xenopho pro τοι habet γάρ, item Plutarchus de poet. aud. c. 6 (non schol. Eur. Hipp. 379 Schw.), uterque non ita ut versum ipsorum sermoni adaptent, quod facit Plato hoc modo locum inferens: τούτοις δὲ πᾶσιν τοῖς λόγοις μάρτυρας ποιητὰς ἐπάγονται οἱ μὲν κακίας πέρι, εὐπετείας διδόντες, ὡς τὴν μὲν κακότητα e. q. s. atque particulae τοι ea vis est ut quae v. 287–292 leguntur ea ipsa esse sentiamus quae v. 286 Hesiodus docere sc velle pronuntiavit. quo fit ut tota versuum complexio 286–292 a circumstantibus segregetur [19] et cam speciem induat quae et Lehrsium et Kirchhoffium movit ut vel fragmentum vel carmen proprium et inconexum illud esse contenderent. sin γάρ in versum recipimus, fit ut v. 287–292 non ipsam sentcntiam contineant, sed id quod v. 286 dictum est aliquo modo explicent et confirment. id si est, versum 286 cum eis quae versum 292 excipiunt ipse sententiae progressus conectere debet. sententia autem progreditur non ad certum logicae expositionis schema sed ex ratione quam sane ipse Hesiodus docere nos debet, quae decet primam aetatem graecae et rusticae sapientiae. sic igitur incepit: 'tibi ego proba intellegcns dicam, tibi qui non intcllcgis' ac versibus illis interiectis pergit: 'optimus quidem est qui ipse omnia intellegit, sed probus etiam qui ab intellegente se doceri patitur'; primum igitur dicit 'sciens te docebo inscientem', deinde 'inscitus quidem es, sed te doceri patere', atque quantam vim tribuat sententiae ipsi dupliciter praeparatae sentire facit audientem. alteri autem praeparationi adiunxerat: 'inutilis is demum qui nec ipse intellegit nec intellegentem audit', iam insequitur: 'sed tu, mei iussus semper memor, labora'. hoc igitur erat quo pervenire volebat, hoc est quod summam eius sapientiae efficit qua iam Persen sciens inscientem imbuere instituit, hoc praeceptum in quo exequendo sequencia versantur, donec in ipsam cottidiani operis disciplinam exeant. huic carminis parti responder quae antecedit a versu 202 ad 285, quae tota est de iustitia et altenus reges (202. 248) et Persen (213. 274) adloquitur, ita ut nihil nisi thema v. 213 pronuntiatum ὦ Πέρση, σὺ δ' ἄκουε δίκης μηδ' ὕβριν ὄφελλε persequatur; utraque autem pars, 286–316 (v. s.) et 202–285, quomodo et inter se et cum ipsis operibus cohaereant, statim post prooemium v. 11–48 demonstravit. haec est universa carmitus structura, quae turbatur illo τοι versu 287. quod si quaerimus quo modo γάρ repositum sententiam afficiat, haec consideranda sunt. Hesiodus quae Persae praecipit expertus praecipit, non excogitata tradit aut ab aliis audita; de laboris utilitate praecipere vult, dicet ἐσθλὰ νοῶν, suam scientiam inscitiae fratris opponit; atque hoc, ipsum sc quid labor valeat expertum esse, se quentibus verbis exponit. non aperte dicit se per laborem ad vir tutem pervenisse, Persen sine labore ad malitiam, sed facile pravi tatem capi, difficilem ad virtutem aditum esse, ergo laborandum esse ei qui virtutem consequi velit. eundem hunc sudorem esse prae virtute positum et laborem ilium praecipuum carminis argumentum ipse verbis non dubiis effatur v. 312 εἰ δέ κεν ἐργάζῃ, τάχα σε ζηλώσει ἀεργὸς πλουτεῦντα (quae verba ad ipsam carminis protasin v. 21 sq. [20] respiciunt), πλούτῳ δ' ἀρετὴ καὶ κῦδος ὀπηδεῖ. sic per laborem ad virtutem pervenitur.In transitoria sententia v. 293 sq. qui post primum legitur versus ab Aristotele omittitur, id quod non casu factum esse mul torum testium (ut Clementis paedagogi III 8, qui cum versus non continuos adferat, tamen secundum ignorat) consensus ostendit et Zenonis nota inversio. versum iniuria locum tenere nunc puto sermonis progressus docet; neque enim hic de utilitate rerum agitur sed de veritate: 'ipse rem non intellegis, ergo intellegentem audi'. cum quo cohaeret αὑτῷ vel αὐτῷ illud quod v. 293 codices praebent et v. 296 quoque praecipui praeter Laurentianum; sed iam v. 293 in papyro Raineri traditur αὐτός, cum v. 293 αὑτῷ, 296 αὐτός; Aristides (45, 26) Clemens alii testentur. mihi utroque loco unus nominativus simplicitati cogitationis convenire videtur (in spondeo debili siquis offendat, versum 721 conferat εἰ δὲ κακὸν ἔποις, τάχα κ' αὐτὸς μεῖζον ἀκούσαις), sed v. 296 ipsa elocutione flagitari, ut totius loci veram speciem ab Aristotele praestari contεndam:
cum quibus consentit Minucius Livii (XXII 29, 8) a Daciero cum Hesiodo conlatus: saepe ego audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti ob oediat; qui nee ipse consulere nee alteri parere sciat, eum extremi in genii esse, ac deinde explicat ipsum Hesiodi enthymema: nobis quon iam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam te neamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus.Haec et alia, velut Op. 242 sq., 406, 699, 763, admodum digna quae ab allis accurate tractentur, ostendunt quam necessarium sit in his carminibus recensendis scriptorum veterum eis utentium fidem et auctoritatcm excutere. extat autem de Operum versibus 111–120 Diodori testimonium omnium, si fidem habet, gravissimum. in quo illustrando finem huius disputationis facturus locum transscribam primum ut in codicibus sine graviore discrepantia traditur, consentiente de versuum numero et ordine etiam papyro Navillii in v. 118 desinente, quam Nicolius (rev. phil. XII 113) publici iuris fecit:
deinceps quam isti versus apud Diodorum bibl. V 66, 6 (περὶ δὲ τούτων καὶ τὸν ποιητὴν Ἡσίοδον ἐπιμαρτυρεῖν ἐν τοῖσδε τοῖς ἔπεσιν) speciem induerunt notatis quae ab Hesiodi codicibus discrepant proponam: ex novem versibus undecim facti sunt, tres versus tantum eandem imaginem praebent quam Hesiodi codices. ecquid usquam in veterum poetarum testimoniis simile accidit? v. 120 totus novus est, v. 113 ut conduplicatus legitur ad versuum 90 sq. similitudinem accedit: ubi etiam ζώεκσον illud redire vides (cf. 133). reliqua eius generis sunt ut sententia fere non discrepet, verba pro verbis quasi lusus causa posita sint. editores quid tam gravi testimonio faciant aperte nesciunt, novum versum et Lehrsius et Schoemannus receperunt, alii sine ratione neglexerunt. qui totum locum aspicit dubitare non potest quin verae memoriae hic nihil sit ac ne labantis quidem memoriae error, sed hominis in re seria ludentis malignitas. sed quo pacto in Diodori bibliothccam tale ludibrium devenit? feliciter accidit ut ipsam rem in certa luce ponerc liccat. liber Diodori in quo versus adlati leguntur est ἡ νησιωτικὴ βίβλος, cuius capita 66–77 ex Epimenidis falsi ac falsarii inepta theogolnia [22] fluxisse Bethins (Hcrmae XXIV p. 402 sq.) ita demonstravit ut dubitationi nullus locus sit. tantum Hesiodi versus non recte indicavit ipsum, licet auctorem suum testem Hesiodum citare dicat, Diodorum adiecisse (p. 406). iam puto apparet unde Diodorus tam miram versuum speciem acceperit, quam sane nec in Hesiodo suo invenit neque ipse effecit; versus transscripsit ut a nebulone cuius opus excerpsit conformati erant, qui ne in testimonio quidem poetae adferendo adulterandi consuetudinem omiserat, immo, ut qui Epimenides esset, multo sinceriora quam tum legebantur Hesiodi verba novisse videri voluerat. qua detecta hominis impudentia id quidem assecuti sumus, ut istius variac lectionis singulis scripturis excutiendis supersedere liceat.